HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XVIII: De murmure populi pro quo per quadraginta annos in deserto perierunt

#Num. XIII#Num. XIV

Reversique, post dies quadraginta, venerunt ad populum suum in Cades. De trigesima secunda enim mansione interim egressus erat populus, et morabatur in trigesima tertia. Tamen quidam tradunt quod de Cades missi sunt exploratores, et ibi eos exspectavit populus. Hanc mansionem vocat Josephus convallem, juxta Chananaeorum terminos existentem, et ad habitandum difficilem, et commendantes viri terram quam viderant, addiderunt. Sed cultores fortissimos habet, urbes grandes et muratas, stirpem Enac vidimus ibi, quibus nos comparati quasi locustae videbamur; terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos. Quod sic exponit Hebraeus. Terra infirma est, nec habere diutius vivaces homines potest, vel quia nulli genti licebat diu in ea habitare, propter frequentes impugnationes supervenientium. Unde propheta cum securitatem permanendi illi terrae pollicetur, hoc opprobrium ab ea auferendum dicit, quod non vocabitur terra cultores suos devorans. Potest tamen, et in commendationem terrae dici, quod adeo bona sit, ut nullus ex ea peregrinari velit, sed qui in ea nascitur, moritur in eadem. Igitur audiens haec omnis turba, flevit, dicens: Utinam mortui essemus in Aegypto! Nonne melius est reverti in Aegyptum quam cadamus gladio, et uxores et liberi tradantur captivi? Constituamus nobis ducem alium quam Moysen, et revertamur in Aegyptum. At vero Josue et Caleb sciderunt vestimenta sua, dicentes: Nolite rebelles esse contra Dominum, id est eum mendacem in promisso judicare, quia sicut panem populum terrae hujus devorabimus. Cumque clamarent in eos, alii decem qui terruerant populum, et omnis multitudo lapidibus vellet eos opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis, et ait Dominus ad Moysen: Quousque non credet mihi populus hic? feriam eos, et faciam te in gentem magnam. Cui Moyses: Obsecro Domine, ne fiat hoc, ne forte insultent tibi Aegyptii, et dicant: Non potuit populum inducere in terram quam promiserat. Cui Dominus: Juxta verbum tuum dimisi. Attamen, vivo ego; nullus eorum, qui viderunt signa quae feci in Aegypto, numerati scilicet a viginti annis, et supra, et jam per decem vices, id est multoties tentaverunt me, videbit terram, pro qua juravi patribus eorum, praeter Josue et Caleb. Quoniam autem Amalecites et Chananaeus habitant juxta vos, ne superveniant, movete cras castra, et redite in solitudinem juxta numerum undecim dierum, quibus terram considerastis, quadraginta annis recipietis iniquitates vestras. Locutusque est Moyses omnia verba haec ad eos, et luxit populus nimis. Et ecce mane surgentes dixerunt ad Moysen: Peccavimus desperantes; parati sumus ascendere ad locum quem promisit Dominus. Et Moyses ad eos: Nolite ascendere; non enim Dominus vobiscum est. At illi contenebrati, sine Deo scilicet posse vincere putantes, ascenderunt, arca cum Moyse et Levitis remanente in castris. Persecutusque est eos Amalecites et Chananaeus, percutiens usque ad locum qui ob hoc vocatus est Horma, id est anathema, et redierunt ad solitudinem.